monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 71
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXX. De Marcello episcopo Deensi. <<<     >>> LXXII. De sancto Arvatio Traiectensi episcopo.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXXI. De Metria Aquensium confessore.

1 Aquensibus (vulgo Aix ), etiam est concessus inclytus athleta Metrias, vir in corpore, iuxta historiam actionis (13 Nov.) magnificae sanctitatis, et licet conditione servus, liber tamen iustitia: qui, ut ferunt legentes certaminis eius textum, peracto cursu boni operis a saeculo victor abscessit, saepius se in coelis degere virtutibus manifestis ostendens.2 Tempore igitur quodam cum Franco episcopus huius municipii ecclesiam gubernaret (An. 566), Childericus, qui tunc primus apud Sigihertum regem habebatur, villam eius competit, dicens, quia iniuste ab Aquensi ecclesia retineretur.3 Et dicto citius convenitur episcopus: datisque fideiussoribus, in praesentia regis adsistit, clamans et obsecrans ut rex ab huius causae audientia praesentiam suam averteret, ne coelesti iudicio condemnetur, addens: Scio enim virtutem Metriae viri beati, quod velociter in pervasorem suum irrogat ultionem.4 Denique coniuncti auditores causam discutiunt.5 Insurgit Childericus, atque improperans criminibus exacervatum episcopum, quod res fisci ditionibus debitas iniquo ordine retineret, extrahi eum vi a iudicio iubet; et tentum, ablata per iudicium praesentium villa, trecentis aureis condemnavit.6 Favebant ei omnes, nec quisquam contra voluntatem eius audebat decernere, nisi quod eidem libuisset.7 Denique condemnatus spoliatusque sacerdos ad urbem rediit, atque prostratus in orationem coram sepulcro Sancti, dicto psalmi capitello, ait: Non hic accendetur lumen, neque psalmorum modulatio canetur, gloriosissime Sancte, nisi prius ulciscaris servos tuos de inimicis suis, resque tibi violenter ablatas Ecclesiae sanctae restituas.8 Haec cum lacrymis effatus, sentes cum acutis aculeis super tumulum proiecit; egressusque clausis ostiis similiter in ingressu alias collocavit.9 Nec mora, corripitur pervasor a febre, decumbit lectulo, exhorret cibum, fastidit et potum, profert aestuans iuge suspirium.10 Cui etiam si ab ardore febris interdum sitis accederet, aquam tantum, nihil aliud hauriebat.11 Quid plura? In hac aegrotatione integrum ducit annum; sed mens prava non flectitur.12 Interea labitur caesaries cuncta cum barba, et ita omne caput remansit nudum, ut putares eum olim sepultum, nuper eiectum fuisse post funera de sepulcro.13 His et talibus miser afflictus malis sero recogitat, dicens: Peccavi, eo quod exspolia verim Ecclesiam Dei, atque episcopo sancto intulerim iniuriam.14 Nunc autem ite quantocius, et reddita villa, sexcentos aureos super tumulum Sancti deponite; est enim mihi spes quod res reddita tribuat aegrotanti medelam.15 Quod audientes homines eius, accepta pecunia, fecerunt sicut eis fuerat imperatum.16 Reddiderunt agrum, solidosque super sepulcrum servi Dei posuerunt.17 Sed cum hoc fecissent, statim ille in loco quo erat spiritum exhalavit; lucratusque est detrimentum animae per adeptionem acquisitionis iniquae.18 Episcopus autem obtinuit ultionem de inimico Ecclesiae, quam promiserat futuram per Athletae Dei virtutem.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.186 bnf1712.183 bnf2204.196

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik