monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 69
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXVIII. De Aventino ministro eius. <<< >>> LXX. De Marcello episcopo Deensi.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXIX. De Marcellino episcopo.
1 Habet et Ebredunensis urbs patronum proprium, Marcellinum antistitem, per quem dum adhuc in corpore moraretur, multa Christus miracula operatus est (Saec. IV, 20 April.).2 Hic enim fecisse dicitur lavacrum ad baptizandum, in quo Natale Domini dominicae coenae aqua dicitur divinitus exoriri.3 De quo etiam ad aliud lavacrum, in quo consuetudo prisca baptizari instituit, aqua defertur.4 Non tamen cumulatur, ut de illis fontibus Hispaniae supra retulimus (Cap. 24 de Glor. mart.).5 Ad huius ergo sancti sepulcrum lychnus assidue lumen praebet: sed accensus semel multis noctibus sine ullo additamento perdurat; et plerumque contingit ut exstinctus a vento, divinitus iterum accendatur.6 Ex quo oleo plerumque infirmi medicamenta suscipiunt.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.186 bnf1712.182 bnf2204.196
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik