monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 68
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXVII. De Lupo Tricassinorum episcopo. <<<     >>> LXIX. De Marcellino episcopo.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXVIII. De Aventino ministro eius.

1 Huic antistiti famulabatur Aventinus quidam religiosus (An. 537, 4 Feb.), ad quem post huius obitum captivi fecere confugium, quorum domino Aventinus pretium obtulit.2 Sed ille obligans se sacramento ait: Nunquam haec nisi in pago meo sum accepturus.3 Deditque dexteram suam, quod si illuc pecuniam transmitteret, iste confestim captivos a vinculo servitutis absolveret.4 Transmisso itaque pretio, oblitus dominus fidei suae, dum captivos absolvere dissimulat, ipse ligatur.5 Nam statim summitas digiti de manu quae fidem fecerat dolere graviter coepit: deinde paulatim dolor accrescens, per manum brachiumque totum extenditur.6 Quid plura? Truncatum ad ipsam iuncturam cubiti brachium eum ( sic ) cecidit, et hic spiritum exhalavit.7 Uxor vero eius post haec voluit eos iterum ad servitium revocare; sed capiti dolore percussa, virum secuta est.8 Et sic hi in ingenuitate perpetua absque ullius scripturae munitione manserunt.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.185 bnf1712.182 bnf2204.196

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik