monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 67
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXVI. De Memmio Catalaunensi episcopo <<< >>> LXVIII. De Aventino ministro eius.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXVII. De Lupo Tricassinorum episcopo.
1 Lupum antistitem apud Tricassinorum Campaniae urbem sepultum (An. 479, 29 Iul.), nulli habetur incognitum: ad cuius basilicam Mauri cuiusdam servus, negligentia admissa, confugit; frendens vero dominus eius, de vestigio prosecutus, ingressus basilicam, nec oratione prostratus, blasphemias [Al. blasphemans] in Sanctum evomere coepit, ac dicere: En tu, Lupe, servum meum auferes, et propter te non licebit mihi in eum ultionem debitam exercere? Et iniecta manu servum trahere coepit, dicens: Non mittet hodie hic Lupus manum suam de sepulcro, ut eruat te de manibus meis.2 Haec dicente misero, extemplo lingua quae in Sanctum blasphemias effudit, divinitus obligatur: atque mutatus [Al., mutus] homo debacchare coepit per totam aedem, dans mugitum ut pecus, sermonem ut homo non proferens.3 Cumque haec suis nuntiata fuissent, apprehensum duxerunt ad domum suam.4 Uxor vero eius multa munera in basilicam posuit; sed hic tertia die cum gravi cruciatu vitam finivit.5 Quo defuncto, mulier quae dederat recepit, servus tamen permansit ingenuus
Gregorius Turonensis HOME
bav865.184 bnf1712.182 bnf2204.196
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik