monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 66
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXV. De alia muliere, cui vir pro oblatione apparuit. <<<     >>> LXVII. De Lupo Tricassinorum episcopo.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXVI. De Memmio Catalaunensi episcopo

1 Catalaunensis vero urbis proprius exstat patronus Memmius antistes, qui cum adhuc maneret in corpore mortali, mortuum dicitur suscitasse (Saec. II, vel III, 5 Aug.).2 Ad cuius nunc sepulcrum saepius confractas miserorum catenas atque compedes vidimus, sed et nos proprie virtutem eius experti sumus.3 Quodam enim tempore, dum in urbe illa commoraremur, puer unus ex nostris a febre corripitur, fatigatur vomitu, ac cibum potumque simul exhorret: nobis vero magna consumptio generatur, quod huius pueri infirmitas itineri nostro moras innecteret.4 Nec mora, basilicam Sancti adeo, sepulcro prosternor pro puero, effusis lacrymis deprecor, ut qui laborantibus vinctis, disruptis compedibus, respectu pietatis plerumque consolationem exhibuit, huic febricitanti medelae refrigeria ministraret Mirum dictu: in ipsa nocte a Sancti virtute visitatus infirmus mane facto incolumis surrexit a lectulo.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.184 bnf1712.182 bnf2204.195

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik