monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 65
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXIV. De muliere quae Epipodii martyris calceamentum collegit. <<< >>> LXVI. De Memmio Catalaunensi episcopo
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXV. De alia muliere, cui vir pro oblatione apparuit.
1 Duos in hac urbe fuisse ferunt, virum scilicet et coniugem eius, senatoria ex gente pollentes, qui absque liberis functi, haeredem Ecclesiam dereliquerunt; sed vir prius obiens, in basilica sanctae Mariae sepultus est.2 Mulier vero per annum integrum ad hoc templum degens, assidue orationi vacabat, celebrans quotidie missarum solemnia, et offerens oblationem pro memoria viri: non diffisa de Domini misericordia, quod haberet defunctus requiem in die qua Domino oblationem pro eius anima delibasset, semper sextarium Gazeti vini praebens in sacrificium basilicae sanctae.3 Sed subdiaconus nequam, reservatum gulae Gazetum, acetum vehementissimum offerebat in calice, muliere non semper ad communicandi gratiam accedente.4 Igitur cum fraudem hanc Deo placuit revelare, apparuit vir mulieri, dicens: Heu, heu, dulcissima coniux, in quid defluxit labor meus in saeculo, ut nunc acetum in oblatione delibem! Cui illa: Vere, inquit, quia charitatis tuae non immemor, semper Gazetum potentissimum obtuli pro requie tua in sacrario Dei mei.5 Expergefacta autem admirans visionem, eamdemque oblivioni non tradens ad matutinum secundum consuetudinem surrexit.6 Quibus expletis, celebratisque missis, accedit ad poculum salutare: quae tam fervens acetum hausit ex calice, ut putaret sibi dentes excuti, si haustum segnius deglutisset.7 Tunc increpans subdiaconem, emendata sunt quae nequiter fuerant defraudata.8 Sed nec hoc miraculum sine operis boni merito gestum puto.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.183 bnf1712.181 bnf2204.195
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik