monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 63
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXII. De sepulcro Helii eiusdem urbis episcopi. <<< >>> LXIV. De muliere quae Epipodii martyris calceamentum collegit.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXIII. De filia Leonis imperatoris.
1 Leonis autem Romani imperatoris filia, cum a spiritu vexaretur immundo, et per loca sancta duceretur, assidue clamabat nequam spiritus: Non hinc egrediar, nisi archidiaconus Lugdunensis adveniat; et nisi ipse me de hoc vasculo, quod acquisivi, eiiciat, nullatenus hinc sum egressurus.2 Audiens haec imperator, dirigit suos in Gallias.3 Quem illi repertum supplicetur exorant, ut cum eis ad visitandam puellam Romam dignaretur accedere.4 Ille vero contradicens, et se indignum per quem Christus miracula ostenderet esse vociferans, admonitus episcopi sui consilio, cum eisdem missis iter dirigit et ad imperatorem veniens cum honore suscipitur.5 Audiens autem de infirmitate puellae, se ad basilicam beati Petri apostoli confert: ibique, continuato cum vigiliis et orationibus triduano ieiunio, quarta die per invocationem Domini nostri Iesu Christi, et crucis vexillum, immundum spiritum a corpore puellae depellit.6 Qua sanata, tria ei centenaria auri imperator offert: sed ille vir altioris spiritus caducas divitias pro nihilo respuit, dicens: Si me tuis muneribus locupletare desideras, illud quod cunctae proficiet civitati largire.7 Tributum, ait, in tertio circa muros milliario populis cede, hoc utrisque animabus salubre beneficium erit.8 Aurum vero tuum necessarium non habeo, pauperibus illud pro tua tuorumque felicitate dispensa.9 Quod ille non abnuens, aurum pauperibus erogat, et tributum petitum civitati concedit.10 Unde usque hodie circa muros urbis illius in tertio milliario tributa non redduntur in publico.11 Post discessum vero beati archidiaconi, ait imperator suis: Si iste, inquit, Deum plusquam pecuniam diligit, digne ecclesia illa, cui talis minister obsequitur, nostris muneribus illustratur.12 Tunc capsam ad sancta Evangelia recludenda, patenamque et calicem ex auro puro pretiosisque lapidibus praecepit fabricari.13 Quod, miro perfectum opere, per hominem creditum dirigit ecclesiae.14 Sed nuntius ille inter Alpes positus, qui haec exhibebat, ad aurificis cuiusdam domum divertit; cumque ab eo artifex sciscitaretur quid negotii gereret, rem secretius ac simpliciter pandit.15 Et ille: Si, inquit, meo consilio conniventiam praebueris, multa nobis haec ratio poterit lucra deferre.16 Ad haec ille, diabolo instigante, seductus, et, ut fertur inter rusticos sermo vulgatus, quod inhianti auro ac circumventionis fallacias inferenti saepius animi coniunguntur, statim huius consilii effectus est consentaneus.17 Tunc ille deceptor fecit similes de argento species, ut nihil aliud quam aurum purissimum putaretur, et sic opera quae cum gemmis filisque aureis fuerant superposita studiosissime cum clavis affixit.18 Verumtamen calicem non comminuit, quia cataclyza in ipso fuerant solidata.19 Denique portitor cum hac fraude Lugdunum advenit, oblatisque muneribus, ab episcopo muneratur: regressusque ad socium, aurum de speciebus figuratum recipere flagitat.20 Artifex vero adhuc non esse totum paratum pronuntiat, sed sub ipsa expliciturum se nocte pollicetur.21 Exacta igitur coena, cum in cellula qua haec operabatur, pariter residerent, concussa subito a terrae motu super eos diruit, disruptaque terra sub pedibus eorum, ipsos pariter cum pecunia deglutivit, descenderuntque viventes ac vociferantes in tartarum, ultusque est Deus velociter de fraude Ecclesiae suae.22 Ego vero has species in ecclesia Lugdunensi saepissime vidi.23 Sit hoc populis documentum, ut nullus res ecclesiae aut appetere, aut fraudare nitatur.24 Nam aliter, videbit Dei iudicium super se velociter imminere.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.181 bnf1712.180 bnf2204.194
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik