monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 62
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LXI. De sancto Nicetio Lugdunensi episcopo. <<<     >>> LXIII. De filia Leonis imperatoris.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXII. De sepulcro Helii eiusdem urbis episcopi.

1 Dum quadam vice ad occursum supradicti pontificis ambulassem, et loca sancta Lugdunensis oppidi circuirem, vir ille qui nos praecedebat, ad cryptam beati Helii invitat ad orationem, dicens, quia magnus sacerdos in hoc loco quiescit (An. 248).2 Cumque oratione facta Sancti tumulum admirarer, et tacitus de meritis eius aliquid interrogare cogitarem, aspicio in ostio esse scriptum qualiter sepulcri violator cadaver spoliarit exanime.3 Inquirens vero causam, si haec vera quae in ostio picto cernebantur, vir mihi talia retulit: Sanctus Helius tempore paganorum in hac urbe fuit episcopus, qui defunctus sepultus est a fidelibus.4 Nocte autem sequenti veniens quidam paganus, lapidem qui sarcophagum tegebat revolvit, erectumque contra se corpus Sancti conatur spoliare.5 At ille, extensis lacertis, constrictum ad se hominem fortiter amplexatur, et usque mane, populis spectantibus, tanquam constipatum loris, ita miserum brachiis detinebat.6 Igitur iudex loci violatorem sepulcri iubet abstrahi, ac legali poenae sententia condemnari; sed non laxabatur a Sancto.7 Tunc intelligens voluntatem defuncti, facta iudex de vita promissione, laxatur, et sic incolumis redditur.8 O vere sanctam ultionem pietate permistam! Retinuit hominem ut argueret, sed tradi non permisit supplicio, quem iam reddiderat emendatum.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.180 bnf1712.180 bnf2204.194

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik