monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 61
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LX. De sepulcro divinitus amoto in eadem urbe. <<<     >>> LXII. De sepulcro Helii eiusdem urbis episcopi.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LXI. De sancto Nicetio Lugdunensi episcopo.

1 Nicetius quoque confessor in urbe Lugdunensi, vir totius sanctitatis, conversationis castissimae, charitatis eximiae, vita perfunctus est (An. 573, 2 April.) Cuius eleemosynae atque humanitates [Ed. humilitas] nec investigari tantum, nec enarrari a nobis possunt.2 Qui postquam beatum spiritum praemisit ad coelos, positus in feretro, ad basilicam in qua sepultus est ferebatur.3 Et ecce unus puerulus diuturna caecitate gravatus, cum reliquis, plangens, adminiculo sustentante, sequebatur.4 Factum est autem cum graderetur, perlata est vox in aure eius, secretius dicens: Appropinquare feretro, et cum subter ingressus fueris, protinus recipies visum.5 Ille vero interrogabat hominem qui eum trahebat quis esset qui haec verba auribus suis inferret.6 Negat ille quemquam videre qui ei loquatur.7 Cumque bis et tertio haec vox aures illius verberasset, cognovit aliquid novi gerendum, et se ad feretrum postulat duci.8 Accedensque, et inter albentium diaconorum turbam perlapsus, quo iussus fuit ingreditur.9 Denique ut nomen Sancti in vocare coepit, illico, reseratis oculis, lumen recepit.10 Post haec puer erat assiduus in basilica ad sepulcrum Sancti deserviens, et lumen accendens: sed a quibusdam civitatis maioribus opprimebatur atque fatigabatur, ut nec victus alimoniam posset habere.11 Cumque saepius haec ad beatum imploraret sepulcrum, apparuit ei Sanctus per visum, dicens: Vade ad Guntchramnum regem, et ei quid patiaris diligenter enarra.12 Ipse enim tibi praebebit vestitum et alimentum, eripietque te de manu inimicorum.13 Denique hac admonitione firmatus puer, ad regem accedens, quae suggessit obtinuit.14 Sed et nunc ad sepulcrum beati Confessoris multa miracula Christo auspice tribuuntur.15 Nam et miserorum ibi catenae rumpuntur, caeci illuminantur, daemones effugantur, sanitati redduntur paralytici, perferentes accessus febrium liberantur.16 In quo loco tam frequenter ostenduntur miracula, ut ex ordine scribi longum sit.17 Tamen retulit mihi vir fidelis quatuor ibi caecos ante paucos dies fuisse illuminatos, et quod hominem quem claudum olim noverat, incolumem nuper aspexit.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.179 bnf1712.180 bnf2204.193

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik