monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 59
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LVIII. De Bibiano eiusdem urbis episcopo. <<< >>> LX. De sepulcro divinitus amoto in eadem urbe.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LIX. De Troiano ipsius civitatis episcopo.
1 Troianus item pontifex ipsius civitatis, huic coniunctus coelo, vicinus est tumulo (An. 532, 30 Nov.).2 Magnae enim virtutis fuisse dicitur hic sacerdos.3 Quodam vero tempore, dum inter obscura noctium tempora loca sancta, quae tunc in circuitu urbis habebantur, uno tantum subdiacono comite circuiret, apparuit ei globus magnus luminis, quasi de coelo descendens.4 Cognita autem vir Dei re, ait comiti: Ne sequaris penitus, donec ego te vocem.5 At ille terrae devolutus, spectabat haud procul quidnam miraculi ageret Dei servus; erat enim ager publicus in quo constiterat.6 Appropinquante vero lumine, cucurrit sacerdos ad occursum eius, et usque ad terram se humilians, ait: Benedic, quaeso, mihi, beate pontifex.7 Cui ille qui advenerat, ait: Tu mihi benedic, sacerdos Dei Troiane.8 Et dato sibi osculo, facta oratione, locuti sunt diutissime simul.9 Subdiaconus vero attonitus, spectans vidit lumen quod apparuerat, eadem qua venerat via reverti.10 Vocatoque ad se subdiacono, ait: Accede nunc, ut explicemus coeptum iter ad visitanda sanctorum loca.11 Tremens vero subdiaconus ait: Quaeso, domine, ne despicias humilitatem meam, sed indica mihi quae videris, animadverti enim nescio quid fuisse divinum.12 Cui ille: Dico tibi, sed tu nemini dixeris.13 Nam scito quod in quacunque die haec publicaveris, ab hoc mundo migrabis.14 Sanctum, inquit, Martinum Turonicum vidi, et ipse locutus est mihi.15 Cave ergo ne cui vulgare audeas arcana Dei.16 Igitur sacerdos impleto vitae huius cursu obiit.17 Subdiaconus vero plenus dierum, aegre ferens quod virtus sancti Troiani occuleretur, convocato episcopo cum clericis, ac civibus [Al., quibusdam] senioribus, omnia quae a Sancto audierat, et qualiter mysterium luminis viderat, quod manifestissime fidem Troiani Martinique gloriam patefecit, ex ordine reseravit: nec quidquam ex his occuluit, adiiciens haec: Et ut probetis vera esse quae loquor, finito sermone finem facio vitae.18 Et his dictis, clausis oculis, obiit, non sine admiratione astantium.19 Magnae enim, ut diximus, virtutis fuit beatus Troianus antistes, et honorabilis inter cunctos cives urbis suae.20 Hic fertur dum esset in corpore, si novum, ut assolet, amphibolum induisset, cum quo processurus dioecesim circumiret, fimbriae huius vestimenti a diversis diripiebantur, salubre omnis homo computans quidquid ab eo rapere potuisset.21 Qui sepultus in terris, coelis se vivere multis virtutibus manifestat.22 Nam energumeni, frigoritici, caeterique infirmi, plerumque ad eius tumulum exorantes accepta incolumitate recedunt.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.177 bnf1712.179 bnf2204.192
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik