monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 58
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LVII. De Martino abbate Santonicorum. <<<     >>> LIX. De Troiano ipsius civitatis episcopo.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LVIII. De Bibiano eiusdem urbis episcopo.

1 Suburbano quoque urbis huius Bibianus antistes quiescit (An . . . 28 Iul.): cuius virtutum moles liber qui iam de eius Vita scriptus tenetur enarrat: nunc autem exoratus, crebro languentibus tribuit sospitatem.2 Unde videtur ut de tantis miraculis vel unum fari praesumam.3 Mulier enim cuius manus aruerant, unguibusque iam sauciatae [Colb. 2, sauciata], contractis nervis, opus operandi perdiderant, ad Beati sepulcrum devota prosternitur, factaque oratione, manus redintegratas, laxatis digitorum filis, ad agendas Domino gratias meruit elevare.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.176 bnf1712.179 bnf2204.192

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik