monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 55
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LIV. De Lupiano confessore. <<< >>> LVI. De Victorio Cenomanorum episcopo.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LV. De Melanio Rhedonensi episcopo.
1 Melanius autem Rhedonicae urbis episcopus, post innumerabilium signa virtutum, iugiter intentus coelo emicuit saeculo: super cuius sepulcrum miram Christiani fabricam celsitudine levaverunt (An. 530, 6 Nov.).2 Sed instinctu maligni, qui semper bonis adversatur operibus, quodam tempore ab igne comprehenditur.3 Palla etenim erat linea [Ed. lignea], quae sanctum Confessoris tegebat sepulcrum: ilicet, ubi tignorum congeries flamma dominante truncatur, ruunt tegulae cum ligaturis, et reliquo tecti apparatu.4 Una tamen e trabibus flammato capite impetu ruinae propulsa, super tumulum Sancti ruit.5 Quae non modo succendere pallam, verum etiam conterere inter se et lapidem sepulcri potuerat.6 Ruit insuper et immensa multitudo carbonum.7 Alia quoque vela, quae vel parietibus vel ostiis dependebant, ad primum flammae flatum exusta sunt.8 Haec vero palla non solum non usta, verum etiam nec summo tenus ab igne decolorata est.9 Igitur expleto incendio, ingrediuntur populi cum eiulatu magno, et usque ad sepulcrum Antistitis properant, inter fletus et lacrymas nova gaudia percepturi: removent desuper tumulum ligna cum flammis, apprehensumque tumuli velum, excussis prunis, mirantur omnes illaesum.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.175 bnf1712.177 bnf2204.191
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik