monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 53
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LII. De sepulcris quae elevantur. <<<     >>> LIV. De Lupiano confessore.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LIII. De sepulcro Thaumasti episcopi.

1 Thaumastus quoque, iuxta expositionem nominis sui, admirabilis sanctitate, Momociacensis urbis fuisse fertur episcopus: de qua urbe nescio qua causa demotus, Pictavum oppidum petiit, ibique praesentem vitam, in bona perdurans confessione, finivit (An . . . 1 Ian.).2 Cui quae sit merces in coelo, ad eius ostenditur tumulum; eumque inhabitare paradisum prodit virtus egrediens de sepulcro: illudque in eo veraciter ostenditur, quod Dominus Iesus Christus in Evangelio Marthae dicit: Qui credit in me, etiam si moriatur, vivit: et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Ioan. XIII, 25, 26).3 Hic ergo super terram sepulcrum habet ante ipsum atrium beati Hilarii.4 De quo tumulo erasus a multis pulvis, et haustus, ita dolori dentium febriumque medetur, ut qui hauserit, miretur effectum.5 Nam ita haec benedictio assidue expetitur, ut iam in uno loco sarcophagus appareat transforatus.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.174 bnf1712.177 bnf2204.191

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik