monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 52
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, LI. De lilio sepulcri eius. <<< >>> LIII. De sepulcro Thaumasti episcopi.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LII. De sepulcris quae elevantur.
1 Sub termino quoque Vici Iuliensis sunt tres presbyteri consepulti, ut fertur per antiquam relationem (An . . . ), nullius consanguinitatis propinqui vinculo nisi tantum in amore Dei socii, e coelo fratres effecti, qui unius loci spatium, sepulcris iuxta positis, assiduitate miraculorum illustrant.2 Qui cum multorum annorum curricula in his ubi sepulti sunt loculis quiescerent, scissum nuper pavimentum, quod calce atque comminuta testa quasi silex durissima fusum erat, unius sepulcri cacumen apparuit.3 Quo paululum elevato, tellus scissa apicem alterius patefecit.4 Illoque emicante, secutus est tertius tumulus, qui nunc iuxta initium ostensionis suae gradatim elevantur super terram.5 Sed nunc iam primus liber a mole terrena, liberum se visibus praestat humanis; duo adhuc sequuntur, sed annis singulis proficiunt ad egressum.6 O admirabile mysterium Deitatis! quod artuum sepultorum puritatem manifestat saeculo, dum prodit e pavimento, et praeparat ad resurrectionem non verimi non morituro dandos, sed luci solis claritati aequandos, ac dominici corporis conformatione clarificandos.7 Sunt autem haec sepulcra infra terminum quem superius diximus, apud vicum Atroam.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.174 bnf1712.176 bnf2204.191
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik