monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 51
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, L. De sancto Severo presbytero. <<< >>> LII. De sepulcris quae elevantur.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT LI. De lilio sepulcri eius.
1 Unde qualis fuerit vita eius in hoc saeculo, ita Domino cooperante clarescit, ut evidentibus nunc prodigiis designetur.2 Igitur lilium, quod diximus ab eo collectum, atque in basilica sepulcri eius positum, praetereunte tempore, laxatis deorsum florum foliis, arente coma emarcescit: et ita siccatum videtur, ut si contingatur manu, putetur in pulverem extemplo resolvi, totumque annum in hac ariditate perdurat.3 Adveniente vero die, quo Confessor migravit a corpore, in rediviva viriditate resurgit.4 Videasque foliis paulatim revirentibus ipsos flores attolli, et sine ullo aquae ac telluris humore, in ea specie qua quondam fuerat, renovari.5 Et sic beatus Confessor profert novos flores e tumulo, qui cum sanctorum reliquis [Al. reliquiis] ut palma floret in coelo.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.173 bnf1712.176 bnf2204.191
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik