monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 50
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XLIX. De Iustino et Misilino [Al., Similino] presbyteris. <<<     >>> LI. De lilio sepulcri eius.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT L. De sancto Severo presbytero.

1 His urbe et termino sociatus sanctus Severus, et ipse presbyter ordinatus, nobili stirpe progenitus (An. 500, 1 Aug.).2 Nam in rure domus Sexciacensis, quod in eius sessione subsistebat, ecclesiam aedificavit: exinde iterum in alia villa aliud aedificavit templum Dei, utrumque tamen sanctorum reliquiis communivit.3 Cum autem dies Dominicus advenisset, celebratis missis uno in loco, ad alium pergebat.4 Erat autem inter utrasque ecclesias spatium, quasi millium viginti.5 Hoc ei erat opus per singulos Dominicos dies.6 Factum est autem quadam Dominica, dum hoc iter tereret, et velocius cornipedem calce verberans properaret, caput eius ramus mespoli arboris percuteret.7 At ille iniuriam sentiens, ait: Arescere te iubeat Deus, cuius nutu de terra egressa es.8 Et confestim aruit arbor usque in ipsis virtutis suae radicibus.9 Ille vero accedens quo ibat, celebratis solemniis, fuit in eodem loco tribus diebus.10 Quarta autem die regressus, cum vidisset arborem aridam, ait: Vae mihi qui in amaritudine cordis maledixi huic arbori.11 Et ecce enim qualiter aruit.12 Et descendens prostravit se ad radices eius, et ait ad Dominum: Deus omnipotens, cuius nutu omnia gubernantur, cuius imperio non nata creantur, creata vivunt, mortua reformantur: cuius salubre praeceptum tenentes, vivere nos post mortem corporis huius credimus per futuram resurrectionem, tu praecipe ut revirescat haec arbor, et sit sicut antea.13 Et statim quasi per aliquam venarum dispositionem humor a terra consurgens, per totos arboris patulae ramos uberi irrigatione diffunditur, laxansque nodos arentes, prorumpentibus foliis, revixisse ab astantibus est mirata.14 Magna enim illi fuit virtus ac eleemosyna, ita ut, sicut superius dictum est, de domibus suis ecclesias faceret, ac facultates suas in cibos pauperum erogaret.15 In una vero earum sepulcrum suum deposuit, in quo et sepultus est.16 Solitus erat namque flores liliorum tempore quo nascuntur, colligere ac per parietes huius aedis appendere.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.172 bnf1712.176 bnf2204.190

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik