monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 81 > 11 > 88 > 27 > 18 > 19 > 66 > 31 > 17 > 94 > 58 > 62 > 13 > 70 > 21 > 39 > 42 > 56 > 26 > 25 > 23 > 91 > 78 > 10 > 22 > 16 > 47 > 38 > 59 > 61 > 93 > 98 > 95 > 49
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XLVIII. De Ecclesia Reontiensi. <<<     >>> L. De sancto Severo presbytero.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XLIX. De Iustino et Misilino [Al., Similino] presbyteris.

1 Infra terminum autem Beorretanae urbis, in vico Sexciacensi, sanctus Iustinus presbyter quiescit (An . . . 1 Maii).2 Qui cum multis virtutibus polleat, saepius ad sepulcrum eius energumeni declamantes mundantur.3 Huius meritis ac sanctitate propinquus est Misilinus, qui eiusdem ordinis officium in Ecclesia habuit: qui apud Taluam vicum huius territorii quiescit, similibus florens virtutibus.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.172 bnf1712.176 bnf2204.190