monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 48
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XLVII. De duobus presbyteris psallentibus. <<<     >>> XLIX. De Iustino et Misilino [Al., Similino] presbyteris.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XLVIII. De Ecclesia Reontiensi.

1 (Saec. V.) Haud secus et Reontio villa est in qua cum esset ecclesia Catholica, advenientibus Gothis, ad suam sectae immunditiam eam transtulerunt.2 Est autem secus eam domus magna, cumque adveniret vigilia Paschae, hic cum haereticorum sacerdotibus parvulos in ecclesia nostra tinguebant [Mss., tingebat]; ut negato scilicet sacerdoti aditu baptizandi, facilius ad hanc sectam populus implicaretur.3 Sed ille sagaci intentione, dum ii in ecclesia nostra essent, hic praeparato ministerio, in domo eorum baptizare coepit, illis in ecclesia baptizantibus: sed praecurrente divina ultione de infantulis quos ibi haeretici tinxerant, id est bis denos, nullus ad Clausum pertingere potuit vivens.4 Quod videntes haeretici, et domum suam ecclesiam fieri timentes, presbytero suam ecclesiam reddiderunt.5 De his vero quos ille baptizavit, nullus eo tempore est defunctus, nisi quem Dominus post legitimam aetatem vocare dignatus est.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.171 bnf1712.175 bnf2204.190

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik