monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 47
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XLVI. De Romano eiusdem urbis presbytero. <<<     >>> XLVIII. De Ecclesia Reontiensi.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XLVII. De duobus presbyteris psallentibus.

1 Sunt etiam sub eiusdem territorii vico sepulti duo presbyteri ( An. . . . . ), ut res ipsa declarat, egregiae sanctitatis viri.2 Nam eos post sepulcra vivere, ipsius rei miraculum quae geritur manifestissime docet.3 In una quidem sunt sepulti basilica, sed e diversis parietibus.4 Nam unius eorum sepulcrum a parte Austri, alterius habetur ad Aquilonem.5 Igitur eum ad implendum officium clerici psallentium coeperint exercere, et, choris a se factis, Domino turba canora concinere, miscetur publico [Al., publica] vox utriusque psallentio: et unus quidem chorus unius vocis adiutorio adiuvatur, alius vero alterius vocis modulamine convalescit.6 Tantaeque est suavitatis huius concentus, ut audientium saepe mulceat attentos auditus.7 Probantur et cum his pleraque indulgeri beneficia, si fidelis oratio praemittatur.8 Agitur autem hoc in vico Vodollacensi
Gregorius Turonensis HOME

bav865.171 bnf1712.175 bnf2204.190