monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 46
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XLV. De Severino Burdegalensi episcopo. <<< >>> XLVII. De duobus presbyteris psallentibus.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XLVI. De Romano eiusdem urbis presbytero.
1 Habetur in hoc territorio et sanctus Romanus presbyter, quem, ut scripta Vitae eius edocent, Martinus noster sepulturae locavit (An. 382, 24 Nov.).2 Est autem sepulcrum eius contiguum Blaviensi castello super littus amnis Garonnae, in quo saepius naufragio perituros virtutis suae salvat occursu, proclamantes inter fluctus torrentis undosi: Miserere nostri, sancte Romane confessor Dei.3 Sed mox sedata tempestate, optato littore potiuntur.4 Nec fas est tamen ullum perire naufragio, qui eius basilicam amnis de medio contemplari meruerit.5 Quod et nos valde in grandi necessitate experti sumus.6 Nam cum imber creberrimus per multos defluens dies, amnem Garonnam extra littora eiecisset, atque impellente vento validis fluctibus exundaret, elevarenturque fluctuum montes validi, qui non parvum intuentibus ingererent metum, exoratus beatus Confessor obtinuit, sicut credimus, virtutis suae suffragio, ut compressis fragoribus, planum praeberet fluminis alveum: et sic ingressi navem, ad ripam alteram sine periculo sumus devecti.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.170 bnf1712.175 bnf2204.189
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik