monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XLIV. De sancto Tranquillo episcopo. <<<     >>> XLVI. De Romano eiusdem urbis presbytero.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XLV. De Severino Burdegalensi episcopo.

1 Habet et Burdegalensis urbs patronos venerabiles (An. 400, 23 Octob.), qui saepius se virtutibus manifestant, sanctum Severinum episcopum suburbano murorum summa excolens fide: et licet iam dixerimus in prologo libri huius, ut ea tantum scriberemus quae Deus post obitum sanctorum suorum eis obtinentibus est operari dignatus, tamen non puto absurdum duci, si de illorum vita memoremus aliqua, de quibus nulla cognovimus esse conscripta.2 Sanctus igitur Severinus, ut ipsorum Burdegalensium clericorum fidelis ratio profert, de partibus Orientis ad eamdem destinatur urbem.3 Dum autem iter ageret, et ecclesiam Burdegalensem Amandus episcopus regeret (An. 400, 18 Iun.), apparuit ei Dominus in visu noctis, dicens: Surge, et egredere in occursum famulo meo Severino: et honora eum sicut honorari Scriptura sancta docet amicum Divinitatis; melior est enim te, meritisque sublimior.4 Exsurgens autem Amandus episcopus, accepto bacillo in manu sua, perrexit in occursum eius, nihil de viro sancto sciens, nisi quae Dominus revelasset.5 Et ecce sanctus Severinus veniebat quasi obviam ei.6 Tunc appropinquantes sibi, ac propriis se nominibus salutantes, ruunt pariter in amplexus, deosculatique, fusa oratione, ecclesiam cum magno psallentio sunt ingressi.7 Quem deinceps in tantum dilexit ac veneratus est Amandus episcopus, ut eum in locum suum substitueret, ac ipse quasi iunior habebatur.8 Denique post paucos annos, obiit beatissimus Severinus: quo sepulto, Amandus episcopus recepit locum suum, quem ei non dubium est per obedientiam redditum, quam in Dei Sanctum exercuit.9 Ex hoc incolae, cognita eius sanctitate, patronum sibi asciscunt, certi quod si quandoque urbem aut morbus obrepat, aut hostilitas obsideat, aut aliqua querela percellat, protinus concurrentes populi ad basilicam Sancti indictis ieiuniis, vigilias celebrant, devotissime orationem fundentes, et mox ab imminenti calamitate salvantur.10 Vitam tamen huius, postquam haec scripsimus, a Fortunato presbytero conscriptam cognovimus.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.169 bnf1712.174 bnf2204.189

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik