monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 43
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XLII. De Hilario Divionensi senatore. <<<     >>> XLIV. De sancto Tranquillo episcopo.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XLIII. De sancta Florida et Paschasia.

1 In hac autem basilica et sancta Florida quiescit (An. . . . , 10 Ian.), quae, ut ferunt incolae, veste mutata, religiosa valde fuit.2 Est haud procul et alia basilica, in qua Paschasia sancta quiescit (An. 177, 9 Ian.).3 Haec fertur apparuisse structoribus basilicae sancti Benigni martyris, qui secus habetur, hortans ut ad opus coeptum insisterent, scirentque se Martyris adiutorio adiuvari.4 Quae in basilicam suam regressa nusquam comparuit.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.169 bnf1712.174 bnf2204.189