monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 42
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XLI. De sancto Germano Autisiodorensi. <<< >>> XLIII. De sancta Florida et Paschasia.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XLII. De Hilario Divionensi senatore.
1 Apud castrum Divionense Hilarius quidam ex senatoribus habitavit, habens coniugem, ex qua et filios dicitur suscepisse (Saec. V, 28 Nov.).2 Sed omnem domum suam ita in castitate atque omni puritate tam animi quam corporis excolebat, ut nullus ibi adulterium exercere praesumeret, essetque impletum in hac domo, quod dudum sancto repletus Spiritu Apostolus praedicavit: Honorabile connubium, et torus immaculatus (Heb. XIII, 4).3 Hic itaque tam inter dominos, quam inter famulos castitate pollente, obiit vir ille: qui qualis quantusque fuerit iuxta saeculi dignitatem, sepulcrum eius hodie patefacit, quod marmore Pario sculptum renitet.4 Quo defuncto, et iuxta humanam consuetudinem sepulturae mancipato, mulier deducto anni circulo aegrotavit, obiitque atque abluta est.5 Et quoniam sepulcrum illud tam immensum erat, ut ipsam iuxta imperium viri susciperet, amoto opertorio, dum locaretur in tumulo, subito elevata viri [Al. vir] dextera coniugis cervicem amplectitur.6 Quod admirans populus, deposito secessit opertorio cognovitque quae eis castitas, qui timor in Deum, quae etiam inter ipsos dilectio fuisset in saeculo, qui se ita amplexi sunt in sepulcro.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.168 bnf1712.174 bnf2204.189
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik