monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XXXIX. De igne qui a reliquiis sanctorum saepe prorupit. <<<     >>> XLI. De sancto Germano Autisiodorensi.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XL. De visionibus pro patris mei infirmitate habitis

1 Sed nec illud absurdum est credere, quod saepius per visiones expertas Dominus revelare dignatur, qualiter aut honorentur sancti, aut infirmi medicamina consequantur.2 Nam recolo gestum in infantia, cum pater meus ab infirmitate humoris podagrici laboraret, et ardore febrium ac doloribus multis attenuatus, lectulo decubaret, vidisse me in visu noctis personam, dicentem mihi: Legisti, ait, librum Iesu Nave? Cui ego: Nihil aliud litterarum praeter notas agnovi, in quarum nunc studio constrictus affligor.3 Nam hic liber prorsus an sit ignoro.4 Et ait: Vade, inquit, facitoque bastulam parvulam ex ligno, quod hoc nomen recipere possit, scriptumque ex atramento sub paterni capitis fulcrum colloca; erit enim ei praesidium, si quod loquor impleveris.5 Mane autem facto, matri quae videram indicavi; iubet impleri visionis praecepta.6 Quod cum fecissem, statim genitor ab infirmitate convaluit.7 Decurso quoque alterius anni curriculo, iterum ab hoc incommodo capitur: accenditur febris, intumescunt pedes, dolore pessimo nervi intorquentur.8 Haec illo perferente, dum cum magno gemitu in stratu decumberet [Al., decumberem], vidi iterum personam in visione interrogantem me, si librum Tobiae cognitum nunc haberem.9 Respondi, quod non legerim.10 Qui ait: Noveris hunc fuisse caecum, cuius filius, angelo comite dum iter ageret, in flumine piscem cepit, cuius, indice angelo, cor iecurque sustollens, patris subfumigat oculos, qui statim fugatis tenebris lumen recepit.11 Vade igitur tu, et fac similiter, et accipiet refrigerium dolorum genitor tuus.12 Haec matri cum referrem, confestim pueros ad amnem dirigit: piscis capitur, subtracta sunt de extis quae iussa fuerant, et prunis imposita.13 At ubi primum fumus odoris patrem attigit, protinus tumor dolorque discessit.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.166 bnf1712.173 bnf2204.188

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik