monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 39
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XXXVIII. De monacho, quem orantem abbas spectabat. <<< >>> XL. De visionibus pro patris mei infirmitate habitis
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XXXIX. De igne qui a reliquiis sanctorum saepe prorupit.
1 Mysticum, ut opinor, hic ignis continet sacramentum, et tenebrae sensus mei eum intelligere non queunt, qualiter apparens lumen tantum praebet, nec quidquam adurit: unum tantum scio, quod iustis aut super iustos apparent ista.2 Nam Moysi in rubo reliquisque patribus apparebat in holocausto.3 Beati quoque Martini prorumpens e capitis vertice, coelorum ardua penetravit.4 Nam et Brachionem abbatem saepius audivi referentem, sicut in libro (Vit. Patrum cap. 15) Vitae eius scripsimus, dum in antedicti pontificis basilica nocturnas excubias celebraret, et reliquiae sanctorum a peregrinis delatae super altare haberentur, subito globus ignis ab eisdem emergens usque ad cameram templi visus est conscendisse, sed non multis, ut ipse aiebat, ostensus est.5 Sic et in dedicatione oratorii nostri apparuit, sicut supra memoravimus (Cap. 20).
Gregorius Turonensis HOME
bav865.166 bnf1712.173 bnf2204.187
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik