monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 38
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XXXVII. De sanctorum Venerandi Nepotianique episcoporum sepulcris. <<< >>> XXXIX. De igne qui a reliquiis sanctorum saepe prorupit.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XXXVIII. De monacho, quem orantem abbas spectabat.
1 Magna quondam fuerunt mundi luminaria quae, ut sol radiis, ita mundum virtutibus illustrabant.2 Aiunt ergo in quodam monasterio fuisse monachum, qui cum apud alios iuxta regulas monasteriorum orationi et lectioni insisteret, secretius tamen atque peculiarius omnipotenti Deo sacrificia reddebat orationum.3 Nam post impletum in oratorio cursum, elabebatur clam a praesentia fratrum: et abiens inter condensas rubos, buxosque, et ilices, ubi iam spes erat quod a nullo nisi a solo inspiceretur Deo, prosternebat se in orationem.4 Verum postquam decumbens Dominum diutissime deprecatus fuisset, elevans se ab humo, erectis ad coelum palmis atque luminibus, psalmorum tacite seriem recitabat: et in tanta compunctione coelo erat intentus, ut rivi lacrymarum ab eius oculis vehementer effluerent.5 Quod cum unus fratrum, cautius prosequens, praevidisset, abbati non siluit.6 Ille vero attentus quando ad haec agenda properaret, prosecutus est a longe, et prostratus solo spectabat [Al., exspectabat] quid fidelis discipulus exerceret.7 At vero attentus a longe, vidit miraculum magnum.8 Nam ab utraque parte oris eius flamma processerat, et in longo paulatim deducta, quasi fumiculus super eum ascendit, coniunctaque simul pharum magnam effecit, quae usque ad coelos videbatur scandere: et quanquam coma in sublimi producta excrevit, non tamen erat noxia capiti.9 Stupens visu abbas, compressit se paululum: ille vero completa oratione ad monasterium rediit.10 Abbas autem per viam aliam est secutus, multis postmodum opprobriis monachum arguens ad vanam gloriam coercendam, non tamen indicans quae vidisset.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.165 bnf1712.171 bnf2204.187
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik