monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 37
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XXXVI. De aliis sepulcris sanctorum in eadem basilica. <<<     >>> XXXVIII. De monacho, quem orantem abbas spectabat.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XXXVII. De sanctorum Venerandi Nepotianique episcoporum sepulcris.

1 Est ibi et sepulcrum ipsius sancti Venerandi episcopi (An. 400, 18 Ian.), a quo haec aedes nomen accepit, sub analogio compositum, super quod caput per fenestellam quicunque vult, immittit, precans quae necessitas cogit, obtinetque mox effectum, si iuste petierit.2 Ibi et sanctus Nepotianus episcopus requiescit (An. 388, 22 Oct.), qui fuit in saeculo summae vir sanctitatis, obtinens nunc cum Domini potentia, quae ab eo fuerint implorata.3 Saepe enim super haec sepulcra frigoriticorum oratio fusa desideratam obtinet medicinam.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.164 bnf1712.171 bnf2204.187

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik