monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XXXV. De sepulcro effracto in basilica sancti Venerandi. <<< >>> XXXVII. De sanctorum Venerandi Nepotianique episcoporum sepulcris.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XXXVI. De aliis sepulcris sanctorum in eadem basilica.
1 Sunt autem in hoc loco multa sepulcra quae, ut diximus, fidelium esse probantur.2 Habetur enim ibi tumulus huic a laeva contiguus, longitudine, latitudine, altitudine, omnique positione consimilis.3 In huius fronte superiore habetur scriptum: SANCTAE. MEMORIAE. GALLAE (An . . . . . . , 31 Maii).4 Est et illud nihilominus sepulcrum sculptum meritis gloriosum, inter egressum basilicae sancti Illidii et ingressum templi beati Venerandi in edito positum, in quo ferunt Alexandrum quemdam religiosum fuisse sepultum; de quo frequens infirmorum necessitas, eraso pulvere, hausta dilutione, extemplo consequitur sospitatem; unde tam frequens exigitur [Al., exsequitur] medicamentum, ut pro assiduis beneficiorum commodis transforatum ab aspicientibus cernatur.5 E regione autem huius sepulcri, si ingrediaris per ostium in basilicam sancti Venerandi, dextra de parte sepulcrum parvulum contemplaberis super terram situm, rusticiori formatum lapide, sed ignotum est omnibus quis quiescat in eo.6 Nam haberi in eo divinum aliquid res ipsa quam dicturus sum pandit.7 Mendicus quidam, ut ipsi oculis nostris inspeximus, super ipsum erat solitus considere, sed credo eum, ut fragilitas humana praebet, in aliquod indignum facinus obvolutum: quia virtute quiescentis cum sonitu magno excussus, longe proiectus est, sepulcrumque medium crepuit, quod usque nunc ita cernitur.8 Indignum quippe se hominem humatus existimavit, qui super hos artus deberet facere sessionem.9 In hac enim basilica et beatus martyr Liminius est, sepultus (Circ. an. 258, 29 Mart.): cuius agonis historia cum ab incolis teneatur, nullus tamen ei cultus venerationis impenditur.10 Sunt enim ibi, ut diximus, illustrium meritorum viri, quorum nomina ignota incolis, scripta tamen, ut credimus, retinentur in coelis.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.163 bnf1712.171 bnf2204.187
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik