monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XXXIV. De Georgia religiosa. <<< >>> XXXVI. De aliis sepulcris sanctorum in eadem basilica.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XXXV. De sepulcro effracto in basilica sancti Venerandi.
1 In basilica autem sancti Venerandi, quae sancti Illidii est proxima, transvoluta [Id est, fornice instructa] cellula a parte occidentis fuit in qua multa ex marmore Pario sepulcra sculpta sunt, in quibus nonnulli virorum sanctorum ac mulierum religiosarum quiescunt.2 Unde non ambigitur eos esse Christianos, quia ipsae historiae sepulcrorum de virtutibus Domini et apostolorum eius expositae sunt.3 Eo quoque tempore, quo Georgius Vellavorum civis Arvernae urbis comitatu potiebatur (Circ. an. 569), pars transvolutionis illius, quae per longinquae incuriae negligentiam pluviis erat infusa, super unum eorumdem sarcophagum ruit, opertoriumque eius impulsum in frusta comminuit: in quo apparuit puella iacens, ita membris omnibus solidata, quasi nuper ab hoc saeculo fuisset assumpta.4 Nam facies manusque eius cum reliquis artubus integrae erant, cum ingenti caesariei longitudine, sed credo eam aromatibus fuisse conditam: vestimentum autem, quod artus tegebat exanimes, agnarum erat, illaesumque, nulla putredine resolutum, ac nigredine quacunque fuscatum.5 Quid plura? ita apparebat integra, ut dormiens potius quam mortua putaretur.6 Autumabant autem quidam nostrorum ob candorem vestimenti holoserici in albis eam transiisse.7 Aiebant enim annulos murenulasque aureas circa eam repertas, et clam ne episcopus sentiret, ablatas: nulla tamen aetas temporis nostri cuius meriti, generisque, aut nominis fuerit, aut opinione, aut lectione cognovit.8 Dum autem hoc corpusculum per anni unius spatium detectum iaceret, nec esset, qui respectu humanitatis huic adhiberet sepulcro tegumen, contigit ut uxor antedicti comitis post obitum viri graviter aegrotaret, ac diuturna valetudine obtenta, oculorum lumine mulctaretur.9 Quae laxata a febre, vocat medicos, diversa adhibet studia, largitur et praemia: sed nullis potuit modis ab eisdem elicere medelam; donec tandem aliquando pietas Domini commota respiceret.10 Apparuit enim ei persona quaedam per visum noctis, dicens: Si vis visioni pristinae restaurari, perge quantocius, et require lapidem mundum, ac sarcophagum puellae quiescentis, quod in basilica sancti Venerandi detectum habetur, citius tege: mox detectis visibus oculorum tuorum, clare cuncta prospicies.11 Quo facto, ut vas illud clausit opertorio, protinus apertis oculis lumen recepit ex integro.12 Unde non ambigitur esse eam nobilis meriti, quae talia praestare potuit aegrotanti.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.162 bnf1712.170 bnf2204.186
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik