monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XXXIII. De Amabili presbytero. <<< >>> XXXV. De sepulcro effracto in basilica sancti Venerandi.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XXXIV. De Georgia religiosa.
1 Fertur etiam fuisse in ea urbe puella quaedam, religiosa atque devota Deo, quae in rure commanens, quo ab urbica populatione submota liberius dignas Deo laudum hostias exhiberet, quotidie autem ieiuniis et orationibus insistebat (An. 500, 15 Feb.).2 Factum est igitur, ut migrans ab hoc mundo, ad basilicam oppidi causa sepeliendi portaretur: verum ubi levato feretro corpus per viam ferri coepisset, adveniens grex magnus columbarum super eam volare coepit, atque illuc volitando sequi quo haec a proximis ferebatur.3 Qua in basilicam delata, grex totus super tectum aedis ipsius visus est consedisse; illaque sepulta, ad coelos evolavere columbae.4 Unde non immerito Georgia nuncupata est, quae sic exercuit mentem cultura spiritali, ut adepto virginitatis sexagesimi fructus proventu, egrediens de saeculo, coelestibus honoraretur exsequiis.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.162 bnf1712.170 bnf2204.186