monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 32
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XXXI. De eo qui eulogias accepit a sacerdote. <<<     >>> XXXIII. De Amabili presbytero.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XXXII. De Duobus Amantibus.

1 Duos fuisse apud Arvernum, virum scilicet et puellam, refert antiquitas, qui coniuncti coniugio, non coitu, et in uno stratu quiescentes, non sunt ab alterutro polluti in voluptate carnali (An. 500, . . . 25 Maii).2 Post multos vero annos cum eis esset latenter vita castissima, ex consensu pari, vir tonsuratus ad clericatum, puella vero religiosum induit vestimentum.3 Factum est autem ut impletis diebus puella migraret a saeculo; denique vir eius praeparata sepultura, exhibuit corpusculum ad sepeliendum.4 Cumque eam sepulcro reconderet, arcanum quod inter eos convenerat, elevatis manibus ad coelum pandit, dicens: Gratias tibi, rerum omnium artifex, ago, quod sicut mihi eam commendare dignatus es, ita tibi reddidi ab omni voluptatis contagio impollutam.5 At illa subridens, ait: Sile, sile, vir Dei, quia non est necesse ut fatearis nostrum nemine interrogante secretum.6 Post haec obtecta opertorio recessit.7 Non post multum vero tempus et ipse migravit a saeculo, sepultusque est in loco suo.8 Erant autem in una quidem basilica, sed e diversis parietibus utrumque sepulcrum habebatur; et unum quidem ad meridiem, alterum ad aquilonem.9 Mane autem facto, inventa sunt pariter esse sepulcra, quae usque hodie sic perdurant.10 Idcirco nunc incolae Duos Amantes vocitant, et summo venerantur honore.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.161 bnf1712.169 bnf2204.185

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik