monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XXX. De sancto Stremonio episcopo Arverno. <<< >>> XXXII. De Duobus Amantibus.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XXXI. De eo qui eulogias accepit a sacerdote.
1 Magna enim gratia est, si sacerdotium digne custodiatur in actu.2 Si enim homini iniquo ac persecutori iustitiae tantum contulit sacerdotium, ut prophetiam mereretur, id est Caiphae, qui prophetavit unum oportere mori de populo, ne gens tota periret (Ioan. XI, 50); quanto magis timentibus Deum, et sancte ac pure sacerdotium custodientibus, tribui potest a maiestate divina, ut etiam, iuxta Iacobum, prosit infirmis cum oratione visitatio sacerdotis (Iac. V, 15), et plerumque conferat praesidium sola tantum eulogiarum porrectio eius ex manu, secundum illud quod apud Arvernos gestum in adolescentia mea in veritate cognovi.3 Quidam presbyter solitarius iter carpens, ad hospitiolum cuiusdam pauperis Limanici mansionem expetiit.4 Qua accepta, iuxta morem sacerdotum, nocte a stratu suo consurgens, orationi astitit; sed et homo, quem necessitas compellebat lignum ex silvis evehere, valde mature surrexit; et sicut mos rusticorum habet, nondum inchoante luce, postulat cibum a coniuge, quae sine mora porrexit.5 Acceptum vero homo ille panem, non prius comedit quam a sacerdote benediceretur, aut ab eo eulogias acciperet.6 Quibus acceptis, sumpsit et abiit.7 Cumque ad amnem adhuc ante lucanum venisset, imposito plaustro cum bobus in ponte, qui super navem locatus erat, alterum transmeare coepit in littus: verum ubi in medium amnis devenit, audivit vocem dicentem: Merge, merge, ne moreris.8 Cui respondens vox alia ait: Sine tua enim admonitione quae proclamas fecissem, si res sacra meis conatibus non obstaret.9 Nam scias eum eulogiis sacerdotis esse munitum, ideo ei nocere non possum.10 At ille voces audiens, et personam nullius cernens, ac de se verba iactari cognoscens, consignans se cruce dominica gratias Deo egit, quod ei pars adversa praevalere non potuit.11 Tunc in littus ulterius progrediens, cum optato onere domum regressus est salvus.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.159 bnf1712.169 bnf2204.185
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik