monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 30
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XXIX. De eo qui loquelam a sacerdote recepit. <<<     >>> XXXI. De eo qui eulogias accepit a sacerdote.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XXX. De sancto Stremonio episcopo Arverno.

1 Per sanctum enim Stremonium, qui et ipse a Romanis episcopis cum Gatiano [Mss., Catiano] beatissimo et reliquis, quos memoravimus, est directus, primum Arverna civitas verbum salutis accepit, eoque praedicante Salutare mundi Redemptoremque omnium Christum Dei Filium credere coepit (An. 250, 1 Nov.).2 Huius autem sepulcrum apud Iciodorensem vicum habetur: ad quod cruda rusticitas, licet sciens quod quiesceret, nullum tamen ibi exhibebat honoris cultum.3 Post longinqua vero annorum curricula, Cautinus qui ipsius Arvernae urbis episcopus datus est, in diaconatu suo ecclesiam vici illius rexit.4 Igitur dum nocte quadam in lectulo cellulae suae, quae huic basilicae adhaerebat, decumberet, audivit psallentium quasi parum resonantibus vocibus: et surgens vidit templum magno splendente lumine, et obstupefactus aspicit intrinsecus, erat enim cellula illa in superiore contra fenestras templi; et vidit, et ecce circa tumulum multitudo albatorum tenentium cereos, et psallentium.5 Quod diutissime cernens, cum discessissent, statim facto mane, iussit tumulum cancello vallari, ac palliolis nitentibus obvelari, praecepitque reverentiam loco illi impendi.6 Ex hoc enim oratio super tumulum funditur, et auxilia Antistitis impetrantur.7 Haec ab ipsius episcopi ore audivi.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.159 bnf1712.169 bnf2204.185