monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XXVIII. De miraculis ad sepulcrum eius factis. <<< >>> XXX. De sancto Stremonio episcopo Arverno.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XXIX. De eo qui loquelam a sacerdote recepit.
1 Quidam eloquium emeruit hoc modo.2 Hic etenim, ut cruda operatur rusticitas populorum, iuramentum mendax in ecclesia protulit.3 Mox rigente lingua, mutus effectus est, ita ut non vocis humanae, sed bidentis mugitum simulare videretur.4 Adveniens autem ad huius confessoris tumulum, prosternitur ad orationem, sensitque, ut postea asserebat, tanquam si aliquis guttur eius tangeret: quod, ut credo, virtus erat dominici Confessoris Egressusque, presbyterum qui aderat nutu deprecabatur, ut signum crucis faucibus clausis imponeret.5 Quod cum presbyter fecisset, iterum prosternitur ad orationem; protinusque elevatus, vocis officio reddito, omnia quae pertulerat proprio patefecit eloquio.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.158 bnf1712.168 bnf2204.184
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik