monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 28
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XXVII. De sepulcris presbyterorum in basilica sancti Martialis. <<< >>> XXIX. De eo qui loquelam a sacerdote recepit.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XXVIII. De miraculis ad sepulcrum eius factis.
1 Puella quaedam cui, nescio quo existente peccato, manus una diriguit, ac digiti palmae defixi erant, ad eius sepulcrum advenit, confisa de virtute Confessoris, quod posset eius intercessio manum aridam absolvere, cuius praedicatio populum vanis superstitionum ritibus irretitum absolvit.2 Celebratis ergo vigiliis in ipsa nocte festivitatis, dum attente iuxta sepulcrum orat, manum suam directis digitis populo teste sanatam miratur attonita.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.158 bnf1712.168 bnf2204.184