monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XXV. De Senoch abbate. <<< >>> XXVII. De sepulcris presbyterorum in basilica sancti Martialis.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XXVI. De sancto Simeone a Columna.
1 Simeon vero confessor, qui in columna pagi Antiochensis dicitur stetisse, frequenter incolis tribuit sanitates (An. 460, aut 463, 5 Ian.).2 Et quia, ut legitur in eius Vitae libro, nullam unquam mulierem post conversionem oculis attentis inspexit; postquam vero columnae editiori se sanctitate fervens invexit, non modo extraneae mulieri, verumetiam nec propriae matri se videndum permisit, et nunc etiam locum ipsum ab huius sexus defensat accessu.3 Nam ferunt quamdam mulierem indutam fuisse veste virili, et in basilicam ingredi voluisse columnae.4 Tractans secum misera agere posse per indumentum quod latere posset Altissimum: ignorans illud Apostoli, quia Deus non irridetur (Gal. VI, 7).5 Ilicet ibi veniens ad templum, erexit pedem, ut sanctum ingrederetur limen: tamen protinus retrorsum ruens, cecidit, et mortua est; satisque fuit populis, ne haec ultra mulier ulla praesumeret, cum in istam cerneret ultionem pessime irrogatam.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.157 bnf1712.168 bnf2204.184
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik