monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 25
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XXIV. De Monegunde religiosa. <<<     >>> XXVI. De sancto Simeone a Columna.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XXV. De Senoch abbate.

1 Senoch abbatis Vita dudum a nobis scripta fuit (An. 576, 24 Nov.).2 In quo libello multis eiusdem virtutibus memoratis finem fecimus: sed quoniam ad eius tumulum virtus apparuit, sileri a nobis absurdum fuit.3 Nantulfus autem puer nimia caecitate detentus, et ipsam adhuc adolescentiam aetatis primae ab hoc contagio deturpatam iugiter deflens, huius sancti expetiit tumulum, atque prostratus, et humili prece subnixus, flagitat sibi eius suffragio lucem perditam revocari.4 Quatriduum in hoc precatu perdurans, reseratis oculis illuminatus abscessit.5 Sed et nunc multi frigoriticorum aliorumque morborum detenti incommodo, ut pallii eius aut decerpserint fimbrias, aut contigerint, mox sanantur.6 Hactenus de Turonicis.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.157 bnf1712.168 bnf2204.184