monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XXIII. De Ioanne recluso. <<<     >>> XXV. De Senoch abbate.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XXIV. De Monegunde religiosa.

1 Apud ipsam vero urbem Turonicam beata Monegundis obiit (An. 570, 2 Iul.).2 Fuit autem ex Carnoteno territorio.3 Quae relinquens tam patriam quam parentes, ad hoc tantum Turonis expetiit, ut orationi vacaret: per quam Deus crebro miracula ostendere est dignatus.4 Nam si quis pusulam malam incurrisset, et ad eam veniens orationem precabatur; confestimque illa prosternebatur ad supplicandum Dominum, et colligens folia cuiuslibet oleris aut pomi, saliva illiniebat, faciensque crucem super ulcus imponebat folium: confestimque ita omne venenum evanescebat, ut nihil dignum leti aegrotus ultra perferret.5 Quartanariis quoque et gulam dolentibus, data benedicta aqua saepius medebatur.6 Ad cuius nunc sepulcrum assidue infirmi confluunt et sanantur.7 Nam quanti frigoras passi, quanti a pusulis malis veneno incrassante praemortui, quanti a dysenteria ibi sunt sanati, viritim non potest explicari.8 Sed quoniam multa ex his in libro quem de eius Vita conscripsimus (Vitae Patr. c. 19) memoravimus, quae deinceps gesta sunt tacere nequivimus.9 Probati archidiaconi nostri famula graviter a quartano typo quatiebatur, et iam prope annum in hac febre aegrotabat: quae inter manus parentum deposita super tumulum sanctum, domum incolumis est relata.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.156 bnf1712.167 bnf2204.183

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik