monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XXI. De sepulcro sancti Solemnis. <<< >>> XXIII. De Ioanne recluso.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XXII. De Maximo abbate.
1 Fuit autem quidam religiosus (An. 400 . . . 20 Aug.), et virtutibus et nomine Maximus, et, ut liber Vitae eius docet, quam versu conscriptam legimus, nostri fuit Martini discipulus.2 Qui occulere quod erat cupiens, apud Insulam Barbaram monasterii Lugdunensis peregrinari expetiit: manifestatus autem et ibi, ad patriam redire disposuit.3 Denique dum Ararim fluvium transire cuperet, nave impleta demergitur, ac ipse sacerdos pelago operitur, habens ad collum cum Evangeliorum libro ministerium quotidianum, id est patenulam parvam cum calice.4 Sed pietas divina non perferens perire quod suum est, ita de hoc periculo Domino iubente restitutus est littori, ut nec vitae damna perferret, nec rerum detrimenta lugeret.5 Impletumque est illud quod Psalmographus Spiritu sancto influente cantavit: Cum ceciderit iustus non collidetur, quia Dominus firmat manum eius (Ps. XXXVI, 21).6 Et iterum: Non necabit Dominus animam iusti (Prov. X, 3).7 Deinde ad castrum Cainonense urbis Turonicae veniens, monasterium collocavit: quod castrum cum ab Aegidio obsideretur, et populus pagi illius ibidem esset inclusus, hostis adversus effossum a latere montis puteum, quem obsessi ad usum habebant bibendi, obturat.8 Quod cum antedictus Dei famulus, qui tunc cum reliquis infra castri munitionem conclusus erat; cerneret, videretque populum consumi sitis iniuria; orationem nocte tota fudit ad Dominum, ut respiciens populum hostes improbos effugaret, et non pateretur eos sitis ardore consumi.9 Tunc, revelante sibi Spiritu sancto, ait ad plebem: Quisquis habet vasculum, eiiciat foras in plateam, et deprecetur Dominum.10 Dabit enim vobis hodie largitas eius aquas in abundantia, ut non deficiatis vos et parvuli vestri.11 Haec eo dicente, nubes subito texerunt coelum, et descendit imber magnus de coelo, cum tonitruis et coruscationibus, super castrum, duplum populis beneficium praebens, pluvia arcens sitim, fragoribus effugans hostem.12 Completaque sunt vasa omnium, et satiati sunt cuncti.13 Sicque obtentu sacerdotis, fugatis adversariis, populus salvatus a castro discessit.14 In monasterio autem loci illius plenus dierum transiit, ibique sepultus est: ad cuius sepulcrum saepius infirmi sanantur.15 Puerulus autem unus ex familia ecclesiae Turonicae in valetudinem corruit.16 Is cum anhelus occumberet, ac in extremis positus putaretur spiritum exhalare, ad eius basilicam deportatus, protinus exstincta febre sanitati est redditus.17 Sed et puella de his mancipiis simili sorte febricitans, cum ante cancellos monumenti fuisset exposita, in ipsa die incolumitati est restituta.18 Ad nos vero cum horum notitia devenisset, puerum humiliatis capillis huic monasterio cessimus: puellam vero mutata veste coetui sanctimonialium coniungi praecepimus, ad serviendum Deo.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.153 bnf1712.166 bnf2204.182
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik