monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 21
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XX. De dedicatione oratorii nostri. <<<     >>> XXII. De Maximo abbate.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XXI. De sepulcro sancti Solemnis.

1 Et licet de Turonica urbe aliqua iam scripserimus, tamen quoniam nuper sancti Solemnis sepulcrum aspeximus, silere nequivimus quid factum sit apud Malliacense monasterium, quod in cacumine montis est constructum, ab antiquis vallatum aedificiis iam erutis (An. 519, 25 Sept.).2 Nam ferunt quod in eo loco cum crypta adhuc haberetur occulta, et nulli Christianorum locus ille esset revelatus, per singulas Dominicarum solemnitatum noctes ab habitatoribus lumen cernebatur accensum, sed nullus sciebat quid sibi hoc vellet mysterium: tantum suspicio retinebat homines aliquid ibidem retineri divinum.3 Interea advenerunt duo energumeni ex basilica sancti Martini, qui collisis in se palmis, clamare coeperunt, dicentes: Hic requiescit Solemnis beatissimus in crypta abdita.4 Reserate igitur sepulcrum amici Dei.5 Quod cum repereritis, velis tegite, lumen accendite, cultumque debitum ei exhibete: erit regioni huic salubre, si quae loquimur adimpleveritis.6 Et haec dicentes cum clamore magno, effodere tellurem ungulis nitebantur.7 Tunc videntes incolae quae gerebantur, accepto sarculo, effodientes aperuerunt cryptam, in qua per seriem graduum descendentes, repererunt sepulcrum magnum, de quo testabantur illi adhuc mente infirmi hoc esse sepulcrum Solemnis beatissimi, qui mox sensu discesserunt recepto.8 Post haec autem coeperunt, ad eum diversorum morborum aegroti confluere, et accepta sanitate redire incolumes.9 Sed et Lithomeris urbis ipsius indigena, cum ab quartani typi aegrotatione fatigaretur, acceptis ex hospitiolo suo cereis, surrexit cum uno tantum puero, accessitque ad locum.10 Fusa vero oratione, accensis cereis, manuque propria per totam noctem detentis, vigilias celebravit.11 ab hoc morbo frigoritionis vel confractionis ullius pertulit gravitatem.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.152 bnf1712.166 bnf2204.182

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik