monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 20
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XIX. Quid sanctus Eufronius de Chariberto rege praedixit. <<<     >>> XXI. De sepulcro sancti Solemnis.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XX. De dedicatione oratorii nostri.

1 De oratorio autem nostro, in quo reliquiae sancti Saturnini martyris ac Martini antistitis cum Illidio confessore vel reliquorum sanctorum collocatae sunt, pro instructione credentium narrare aliqua non pigebit, qualiter se virtus beati Martini revelatione revelavit, ita ut appareret multis ignitus globus ille terribilis, qui quondam solemnia celebranti emerserat paucis visibilis, a capitis arce procumpens.2 Concepit enim inspirante divinae pietatis instinctu animus, ut cellulam valde elegantem, quam sanctus Eufronius ad usum promptuarii habuerat, ad opus orationis fideliter dedicarem.3 Qua diligenter composita, et altari ex more locato, ad basilicam sanctam vigiliis noctem unam ducentes, mane vero venientes ad cellulam, altare quod erexeramus sanctificavimus.4 Regressique ad basilicam, sanctas eius reliquias cum Saturnini Iulianique martyrum, vel etiam beati Illidii exinde solemniter radiantibus cereis crucibusque admovimus.5 Erat autem sacerdotum ac levitarum in albis vestibus non minimus chorus, et civium honoratorum ordo praeclarus, sed et populi sequentis ordinis magnus conventus.6 Cumque sacrosancta pignora palliis ac nafis exornata in excelsum deferremus, pervenimus ad ostium oratorii.7 Ingredientibus autem nobis, subito replevit cellulam illam fulgor terribilis, ita ut prae timore et splendore nimio astantium oculi clauderentur.8 Discurrebat autem per totam cellulam tanquam fulgur, non parvum nobis ingerens metum: nec quisquam scire poterat quid hoc esset, et omnes pavore prostrati solo iacebant.9 Tunc ego: Nolite, inquam, timere.10 Virtus est enim sanctorum quam cernitis; et praesertim rememoramini librum Vitae beati Martini, et recolite qualiter verba sacrata promenti de capite globus ignis egressus, usque ad coelos visus est conscendisse; et ideo ne terreamini, sed ipsum nos cum sanctis reliquiis credite visitasse.11 Tunc timore postposito, magnificavimus Deum, dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini, Deus Dominus, et illuxit nobis (Psal. CXVII, 26, 27.).12 Sed illud anterius miraculum visum est paucis, istud apparuit populis universis; in illo fuit virtutis indicium, in isto gratiae supplementum; illud fuit tunc occultum propter iactantiam, istud manifestum est cunctis ad gloriam; ibidem ore festiva fideliter acta Domino nuntiantur, hic in novitate oratorii quod ad laudem Domini proficeret illustratione sanctorum pignorum consecratur.13 Ergo fideliter, ut oportet, a nobis quaerendus est et orandus, ut ille visitet hunc populum, qui plerumque orationis vota per hunc sacrum ignem sustulit in excelsum.14 Hunc enim ignem vel cum de monacho orante narravi, vel cum Brachionem abbatem a pignoribus sanctorum vidisse egressum ignem exposui, mysticum esse puto, eo quod non exurat, sed illuminet; sed nec sine divinae maiestatis gratia, quae vel se prodere, vel apparere quibusdam potest.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.151 bnf1712.165 bnf2204.181

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik