monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 19
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XVIII. De duarum virginum tumulis. <<<     >>> XX. De dedicatione oratorii nostri.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XIX. Quid sanctus Eufronius de Chariberto rege praedixit.

1 Ipse quoque pontifex cum a multis crebrius urgeretur, ut ad occursum Chariberti regis deberet accedere, et innectens moras ire differret, tandem commotus a suis, ait: Ite, praeparate iter, ut eamus ad occursum regis, quem visuri non sumus.2 Igitur imponens plaustris necessaria, et caballis ad iter praeparatis, iamque in hoc stante ratione ut deberet viam incedere, ait: Revertantur plaustra, laxentur equi, non modo hoc iter incedimus.3 Dicentibus autem suis quae esset haec levitas, ut quae tam instanter parari iusserat, tam facile deturbaret, ait secretius: Princeps, ad quem nos ire compellitis, obiit, nec viventem, si abierimus, inveniemus.4 Stupefacti audientes diem notant, et Sancti verba taciti servant.5 Advenientibus autem ab urbe Parisiaca hominibus, ea hora regem transiisse nuntiant qua sacerdos plaustra de itinere iusserat revocari.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.150 bnf1712.165 bnf2204.181

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik