monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XVII. De opertorio cuiusdam sepulcri. <<<     >>> XIX. Quid sanctus Eufronius de Chariberto rege praedixit.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XVIII. De duarum virginum tumulis.

1 Infra ipsum etiam terminum Turonicum erat mons parvulus, sentibus, rubis, vitibusque repletus agrestibus, et tanta densitate labruscae contextus, ut vix aliquis intro posset irrumpere (An . . . . 27 Ian.).2 Ferebat enim fama duas Deo sacratas virgines in illo loco quiescere.3 Scilicet cum in vigiliis dierum festorum lumen accensum divinitus a fidelibus saepius cerneretur, unus audacior, et animi fretus auctoritate, ad locum accedere sub obscura nocte non metuit; atque cereum miri candoris immenso lumine fulgurantem aspiciens, admiratusque diu, discessit, aliisque quae viderat nuntiavit.4 Tunc nni de incolis loci se Virgines per visum ostendunt; exponunt se ibidem esse sepultas, ac sine tecto imbrium iniuriam diutius ferre non posse; hic vero si sibi vellet esse consultum, incisis vepribus, tegumen tumulis adhiberet.5 Expergefactus vero, irruentibus aliis cogitationibus, tradidit oblivioni quae viderat.6 Alia vero nocte apparuerunt ei iterum, vultu minaci terribiliter comminantes, nisi locum tegeret, anno praesenti ab hoc saeculo migraret.7 Territus igitur vir ille visu, accepta secure, stirpe succisa, tumulos detexit, invenitque validas de cereis guttas in modum libani odore nectareo effragrare.8 Tunc deputatis bobus et plaustro, lapides congregat, et data aestate oratorium superaedificat: explicitoque opere beatum Eufronium, qui tunc Turonicam regebat ecclesiam (An. 572), ad benedicendum invitat.9 Sed ille iam defessus senio, excusat abire dicens: Vides, inquit, fili, quod senuerim, et hiems solito asperior ingruat: descendunt pluviae, ac venti cuncta turbine perflant, inflantur flumina, et ipsae quoque viae a frequentatione imbrium effusae, pene in lutum sunt dissolutae; et nunc non convenit aetati meae ista modo properare itinera.10 Haec audiens vir ille, discessit a conspectu sacerdotis, abiens valde moerens.11 Verum ubi sacerdos membra quieti laxavit, vidit duas Virgines astare sibi, quarum senior tristi vultu sic infit: Quid tibi ingratae exstitimus, beatissime pontifex? quid molestiae intulimus regioni tibi a Deo commissae? Cur nos despicis? cur ad consecrandum locum quem nobis vir fidelis aedificavit venire dissimulas? Veni nunc, obsecramus per nomen omnipotentis Dei, cuius nos sumus ancillae.12 Haec effata, genas lacrymis rigabat obortis.13 Expergefactus vero senex, vocat ecclesiasticae domus rectorem, dicens: Peccavi, non eundo cum homine.14 Ecce enim vidi duas virgines me ob id increpantes, et vereor Dei offensam incurrere, si illuc distulero ambulare.15 Acceleransque iter viam ingreditur.16 Igitur eunte illo quievit pluvia, austrorumque violentia saeva succubuit.17 Ipse quoque feliciter conficiens iter, benedicto loco cum pace regressus est.18 Nam referebat plerumque vultum incessumque virginum; et unam quidem dicebat prolixiorem, alteram minorem statu, non merito, utramque tamen nive candidiorem; quarum unam Mauram, Brittam alteram vocitabat, dicens se ab earum ore haec nomina cognovisse.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.148 bnf1712.164 bnf2204.180

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik