monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XVI. De sancta Papula. <<<     >>> XVIII. De duarum virginum tumulis.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XVII. De opertorio cuiusdam sepulcri.

1 In alio autem pago Turonico erat inter vepres et rubos sepulcrum positum (An . . . . 28 Iun.), in quo ferebatur episcopum quemdam fuisse sepultum: nomen ignorabant.2 Contigit vero ut cuiusdam pauperis filius moreretur.3 Quo sepulto, cum pater opertorium sarcophagi non inveniret, ad hunc locum accessit, ablatoque de hoc sepulcro cooperculo, quod tam immane erat ut tribus duceretur paribus boum, texit corpusculum filii furto alterius sepulcri.4 Quod cum fecisset, surdus, mutus, caecus ac debilis est effectus; mansitque in hoc supplicio integrum fere annum.5 Dehinc apparuit ei quidam sacerdos per visum, dicens: Quid, inquit, tibi tuisque vim intuli, o vir, quia detexisti me, auferendo opertorium tumuli mei? Vade nunc, si vis sanus fieri, iube ipsum velociter revocari; quod si nolueris, protinus morieris.6 Ego enim sum Benignus episcopus, qui in hanc urbem peregrinus adveni.7 At ille suis innuens, accessit ad monumentum filii sui, elevatumque lapidem plaustro imposuit, reportatumque ut sarcophago reddidit, illico sanus effectus est.8 Nam in redeundo ita lapis levis erat, ut quem tria paria boum evexerant, boves deinceps duo revocarent.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.148 bnf1712.164 bnf2204.180