monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XV. De Venantio abbate. <<< >>> XVII. De opertorio cuiusdam sepulcri.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XVI. De sancta Papula.
1 Fuit et beata Papula valde religiosa (An. 500, 31 Ian.), quae cum saepius a parentibus flagitaret se in monasterio locari puellarum, eo quod in domo parentum, curis saeculi impedientibus, Deo servire non posset; et illi prae amore nollent eam a se separari, totondit comam capitis sui, indutaque virili habitu, Turonicam dioecesim adiens, in congregationem se contulit monachorum; ibique in ieiuniis orationibusque degens, virtutibus deinceps multis emicuit.2 Erat enim tanquam vir inter viros, nec ulli erat cognitus sexus eius.3 Parentes autem requirentes eam, nunquam reperire potuerunt.4 Interim abbate monasterii ad quod venerat defuncto, monachi propter virtutes assiduas hanc eligunt, ignorantes sexum, quod illa totis viribus renuit.5 Triginta autem annos in monasterio fuit a nullo agnita quid esset. 6 Ante tertium autem diem quam ab hoc mundo migraret, id monachis patefecit; et sic defuncta, ab allis mulieribus abluta, sepulta est, multis se deinceps virtutibus manifestans esse ancillam Dei.7 Nam et frigoritici, et aliis morbis oppressi, saepe ad eius tumulum sanitati redduntur.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.147 bnf1712.164 bnf2204.180
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik