monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 15
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XIV. De altercatione haeretici cum catholico. <<< >>> XVI. De sancta Papula.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XV. De Venantio abbate.
1 Haud procul vero a basilica beati Martini, Venantius abbas requiescit (Sub fin. saec. V, 13 Oct.), vir magnificae sanctitatis, qui multis infirmis in corpore positus opem accommodavit: qui impleto tempore a saeculo migrans, iugiter se in aeternum vivere virtutibus propriis manifestat.2 Nam si quis typos frigoriticos incurrens nocte una ad eius tumulum deprecans vigilaverit, mox, compresso accessu, adipiscitur medicinam.3 Nam inter reliqua quae ibidem gesta vel vidimus, vel audivimus, mulierem quamdam a quartano typo correptam, sanatam aspeximus.4 Quae diuturno tempore ab hoc detenta contagio, neque cibum, neque somnum capere poterat, sed ita omni corpore deciderat, ut vix in ea vel illud vitale spiraculum remaneret.5 Ad huius sepulcrum in gemitibus et oratione pernoctans, usque ad lucis adventum perduravit immobilis; mane vero sopori se collocans, cum expergefacta fuisset, nihil mali sentiens, sanata.6 discessit.7 Huius autem sancti vitam nos scripsimus (Vit. Patrum cap. 16).
Gregorius Turonensis HOME
bav865.146 bnf1712.164 bnf2204.179
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik