monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 13
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XII. De monasterio eius in Hispania. <<<     >>> XIV. De altercatione haeretici cum catholico.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XIII. De haeretico qui hominem illuminare voluit, sed excaecavit.

1 Cernens autem praefatus rex tanta miracula per servos Dei qui nostrae religionis erant fieri, vocavit unum episcoporum suorum; dixitque secretius ad eum: Quamobrem vos, ut isti qui se Christianos dicunt, non ostenditis signa in populos secundum fidem vestram? Dicit ei episcopus: Saepius ego caecis lumen reddidi, et surdis auditum, nunc autem haec possum facere quae dicis.2 Et vocato ad se uno de haereticis, clanculo ait ad eum: Accipe quadraginta aureos, et clausis oculis reside in loco unde nobis est transitus; et praetereunte me cum rege, exclama in virtute ut perditum lumen mea tibi credulitate restituam.3 Cumque hic accepta pecunia fecisset quod sibi fuerat imperatum, procedit novus Cirula regis ad dexteram, constipatus haereticorum caterva: exclamat et iste caecatus pecunia, ut fide episcopi reciperet oculos suos.4 At iste cum non minima arrogantia imponens manus super oculos eius, ait: Secundum fidem meam fiat tibi.5 Haec eo dicente, ita obserati sunt oculi hominis cum dolore, ut non solum visum perderet, verum etiam dolum, quem avaritia impellente finxerat, publicaret.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.145 bnf1712.163 bnf2204.179

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik