monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, XI. De Virtutibus eius Ternodorensibus ostensis. <<<     >>> XIII. De haeretico qui hominem illuminare voluit, sed excaecavit.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XII. De monasterio eius in Hispania.

1 In Hispaniis autem nuper factum cognovi (An. 583).2 Cum Leuvieldus rex contra filium suum ambularet, atque exercitus eius, ut assolet, graviter loca sancta concuteret, monasterium erat sancti Martini inter Sagunthum atque Carthaginem Spartariam.3 Audientes autem monachi, quod hic exercitus ad locum illum deberet accedere, fugam ineunt, et se, relicto abbate sene, in insulam maris abscondunt.4 Advenientibus autem Gothis ac diripientibus res monasterii, quae sine custode remanserant, abbatem senio incurvatum, sed sanctitate erectum offendunt.5 Extractoque unus gladio, quasi amputaturus cervicem eius, resupinus ruit, ac spiritum exhalavit.6 Reliqui vero haec videntes timore perterriti fugerunt.7 Quod cum regi nuntiatum fuisset, cum testificatione praecepit omnia quae ablata fuerant monasterio restaurari.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.145 bnf1712.163 bnf2204.179