monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IX. > IX. > XXXI. > XV. > XXXIX. > XXXIII. > XIX. > XXIV. > XVI. > I. > XXX. > XII. > XVIII. > XXX. > XI. > XXXVIII. > XVII. > XXIII. > XXV. > XXII. > XXIX. > XV. > XVII. > XI. > XXI. > XLI. > X. > XXV. > XXXVII. > XXVI. > XVI. > IX. > XXXVII. > XXI. > 51 > XV. > XXVII. > XL. > XX. > XX. > XXIV. > XXII. > VIII. > I. > XXVIII. > XXXVI. > XIV. > XIX. > XXXIII. > XXVI. > Prologus. > XLIII. > XXVII. > XLII. > XXXII. > XXV. > XXXIX. > XXVIII. > XLII. > XXIII. > XLI. > XXVI. > XXIX. > XXXVI. > XXVII. > XXXVIII. > XXII. > XXXV. > XVIII. > XXXV. > XXX. > 81 > XXXIV. > XLIV. > XXXII. > XL. > XXXIV. > 11
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, X. De uva vitis, quam ipse plantavit, et de cera sepulcri. <<< >>> XII. De monasterio eius in Hispania.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT XI. De Virtutibus eius Ternodorensibus ostensis.
1 Infra terminum autem Ternodorensis castri, quod ad Lingonicam civitatem pertinet, erat presbyter gressu debilis: cumque per viam pergeret, quae ad Dei ecclesiam ducit, obvium habuit senem cum puero.2 Erat autem uterque clericus, datoque sibi in vicem salutationis occursu, dixit senex ad presbyterum: Vis sanus fieri? Cui ille: Et quid humanum genus amplius concupiscit habere, nisi ut sospes vivat in corpore? Et senex, facto beatae crucis signaculo super poplitem, dixit presbytero: In nomine Domini nostri Iesu Christi, extende pedem tuum.3 Quem presbyter sine mora extendens, sanum ad se reduxit: et gratias agens, iter quo pergebat agere coepit.4 Vocatoque eo, puer qui cum sene erat, ait Et scis presbyter quis est qui te reddidit sanitati? Ignoro, ait.5 Cui ille: Sanctus Martinus Turonicae urbis antistes, ipse te virtute sua sanitati restituit.6 Tu vero, in loco in quo Sanctum stare vidisti, oratorium sine mora aedifica; erit enim populis salubre, si quae loquor expleveris.7 Nec moratus presbyter, oratorium in eodem situ construxit; in quo nunc nuper multi paralytici gressum, caecique visum recipere meruerunt
Gregorius Turonensis HOME
bav865.144 bnf1712.163 bnf2204.178
© 2006 - 2026 Monumenta Informatik