monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, IX. De oleo sepulcri eius. <<<     >>> XI. De Virtutibus eius Ternodorensibus ostensis.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT X. De uva vitis, quam ipse plantavit, et de cera sepulcri.

1 De uva quoque ex vite quam Sanctus plantaverat adiecit, quod assumptam eam in ampullulam recondidit, quam aqua complevit.2 Non post multum vero tempus, venit ad eum homo, cuius os a pustula mala tumefactum, caputque et oculi inflati ob nimium venenum praecludebantur.3 Cui ille infusa in os aqua de ampulla uvae [Bal., oris], omnis tumor ac dolor gutta decedente discessit.4 Asserebat etiam grana uvae illius in ipsa aqua post quatuor annos adhuc viridia perdurare.5 De cera vero quam de sepulcro tulerat, adiecit.6 Surda et muta, quae, ut credo, daemonium habebat, ad eum accessit, in cuius aure de ipsa cera posuit; alia vero die veniens, gratias pro accepta sanitate retulit sacerdoti.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.144 bnf1712.163 bnf2204.178